Comparatio Des chants liturgiques médiévaux

Cantus

ARRAS 893

Liens :

  • f. 157r. A porta inferi, mode I A porta inferi erue, Domine, animam meam. Ps. Ego dixi

    ARRAS 893

  • f. 183r. A summo celo, mode IV A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 71v. Ab oriente venerunt Magi, mode VIII Ab oriente venerunt Magi in Bethleem adorare Dominum et apertis thesauris suis preciosa munera obtulerunt, aurum sicut regi magno, thus sicut Deo vero, myrram sepulture eius, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 500v. Absterget Deus omnem lacrimam... et iam non erit, mode VIII Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 194r. Accipite spiritum sanctum, mode VII Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 31r. Ad te Domine levavi, mode IV Ad te, Domine, levavi animam meam, veni et eripe me, Domine, ad te confugi.

    ARRAS 893

  • f. 394v. Adhuc loquente Petro, mode I Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes linguis et magnificantes Deum ; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine Domini Ihesu Christi. Ps. Misericordiam et iudicium

    ARRAS 893

  • f. 138v. Adiutor et susceptor... V. Eripe... V. Iniquos, mode (IV) Adiutor et susceptor meus tu es, Domine, et in verbum tuum speravi, declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. V. Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate

    ARRAS 893

  • f. 93v. Adiutorium nostrum, mode I Adiutorium nostrum in nomine Domini.

    ARRAS 893

  • f. 217v. Adonai Domine Deus magne, mode VIII Adonay, Domine Deus magne [et mirabilis,] qui dedisti salutem in manus femine, exaudi preces servorum tuorum.

    ARRAS 893

  • f. 482v. Adoremus Christum regem, mode I Adoremus Christum regem confessorum Dominum, qui eterna sanctum Martinum coronovit gloria. Ps. Venite

    ARRAS 893

  • f. 156v. Agnus Dei Christus... V. Christus... V. Lustra, mode (II) Agnus Dei Cristus immolatus est pro salute mundi, nam de parentis prothoplasti fraude facta condolens, quando pomi noxialis morte morsu corruit, ipse lignum tunc notavit dampna ligni ut solveret. V. Lustra sex qui iam peracta tempus implens corporis, se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in cruce levatur immolandus stipite. Quando

    ARRAS 893

  • f. 393v. Ait Petrus principibus sacerdotum, mode II Ait Petrus principibus sacerdotum : Ihesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit ac principem et salvatorem exaltavit ad dandam penitenciam et remissionem peccatorum. Ps. Benedicam

    ARRAS 893

  • f. 152v. Alieni insurrexerunt, mode IV Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animan meam. Ps. Deus in nomine

    ARRAS 893

  • f. 166r. Alleluia iii (Angelus enim), mode (UT) Alleluia, alleluia, alleluia. (Angelus enim)

    ARRAS 893

  • f. 95r. Alleluia iii (Benedixisti), mode VI Alleluia, alleluia, alleluia. (Benedixisti, Domine, terram tuam).

    ARRAS 893

  • f. 92r. Alleluia iii (Iuste iudicate), mode VIII Alleluia, alleluia, alleluia. (Iuste iudicate, filii hominum)

    ARRAS 893

  • f. 96v. Alleluia iii (Quia mirabilia), mode IV Alleluia, alleluia, alleluia. (Quia mirabilia fecit Dominus). Ps. Cantate .II.

    ARRAS 893

  • f. 197r. Ambulans Ihesus, mode I Ambulans Ihesus iuxta mare Galylee, vidit Petrum et Andream fratrem eius et ait illis : Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum.

    ARRAS 893

  • f. 240v. Amice quomodo... in tenebras, mode (I) Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Rex autem dixit : Ligatis manibus et pedibus, mittite in tenebras exteriores.

    ARRAS 893

  • f. 457r. Angeli archangeli, mode VII Angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes celorum, laudate Dominum de celis.

    ARRAS 893

  • f. 42v. Angelus ad pastores ait, mode VII Angelus ad pastores ait : Annuntio vobis gaudium magnum quia natus est vobis hodie salvator mundi, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 161r. Angelus autem Domini, mode VIII Angelus autem Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, alleluia, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 157v. Angelus Domini descendit... V. Angelus... V. Et introeuntes, mode (III) Angelus Domini descendit de celo et accedens revolvit lapidem et super eum sedit, et dixit mulieribus : Nolite timere, scio enim quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, alleluia. V. Et introeuntes in monumentum, viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstupuerunt, qui dicit illis. Nolite

    ARRAS 893

  • f. 18r. Angelus Domini nuntiavit, mode (I) Angelus Domini nuntiavit Marie et concepit de spiritu sancto, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 424r. Anima mea liquefacta est, mode VII Anima mea liquefacta est, ut dilectus loquutus est. Quesivi et non inveni, illum vocavi et non respondit michi. Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum. Filie Iherusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo. Ps. Cantate .I.

    ARRAS 893

  • f. 513r. Ante thorum huius virginis, mode IV Ante thorum huius virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis.

    ARRAS 893

  • f. 70v. Apertis thesauris suis, mode I Apertis thesauris suis, obtulerunt Magi Domino aurum, thus et myrram, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 391v. Apertum est os Zacharie, mode VIII Apertum est os Zacharie et prophetavit dicens : Benedictus Deus Israel.

    ARRAS 893

  • f. 192v. Apparuerunt apostolis... V. Loquebantur... V. Et ceperunt... V. Et factus est... V. Repleti sunt, mode (VII) Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis, alleluia, seditque supra singulos eorum spiritus sanctus, alleluia, alleluia. V. Et factus est repente de celo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes. Seditque

    ARRAS 893

  • f. 44r. Apud Dominum, mode IV Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Ps. De profundis

    ARRAS 893

  • f. 361r. Argentum et aurum, mode VII Argentum et aurum non est mecum, quod autem habeo, hoc tibi do.

    ARRAS 893

  • f. 431r. Arguebat Herodem Iohannes, mode I Arguebat Herodem Iohannes propter Herodiadem quam tulerat fratri suo Philippo uxorem.

    ARRAS 893

  • f. 55r. Arridebat parvulus occisori, mode III Arridebat parvulus occisori gladio, adiocabatur infantulus nutricis locum, attendebat lactens percussoris horrorem. Ps. In Domino confido

    ARRAS 893

  • f. 83v. Ascendente Ihesu, mode VIT Ascendente Ihesu in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari et suscitaverunt eum discipuli eius dicentes : Domine, salva nos, perimus.

    ARRAS 893

  • f. 184r. Ascendit Deus in iubilatione, mode IV Ascendit Deus in iubilatione, Dominus in voce tube, alleluia. Ps. Omnes gentes

    ARRAS 893

  • f. 184v. Ascendit Deus... V. Ascendens Christus, mode (IV) Ascendit Deus in iubilatione, alleluia, Dominus in voce tube, alleluia, alleluia. V. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem. Dominus

    ARRAS 893

  • f. 454r. Ascendit fumus, mode IV Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli. Ps. Domine, quis habitabit

    ARRAS 893

  • f. 186r. Ascendo ad patrem meum, mode VII Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, alleluya.

    ARRAS 893

  • f. 423r. Assumpta est Maria in celum, mode VII Assumpta est Maria in celum, gaudent angeli laudantes benedicunt Dominum.

    ARRAS 893

  • f. 93v. Auxilium meum, mode V Auxilium meum a Domino.

    ARRAS 893

  • f. 377v. Ave Maria gratia plena, mode I Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus.

    ARRAS 893

  • f. 22r. Beata es Maria que credidisti, mode VIII Beata es, Maria, que credidisti, perficientur in te que dicta sunt tibi a Domino, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 339v. Beata es Maria que omnium... V. Ave Maria, mode (I) Beata es, Maria, que omnium portasti creatorem Deum, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Genuisti

    ARRAS 893

  • f. 323r. Beati eritis cum vos, mode I Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis, gaudete et exultate, ecce enim merces vestra multa est in celis.

    ARRAS 893

  • f. 95v. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum.

    ARRAS 893

  • f. 98v. Beati omnes qui timent, mode II Beati omnes qui timent Dominum. Ps. In convertendo

    ARRAS 893

  • f. 304r. Beatus Nicolaus iam triumpho... V. Ut apud Christum V. Illi nimirum, mode (VIT) Beatus Nicholaus, iam triumpho potitus, novit suis famulis prebere celestia commoda, qui toto corde poscunt eius largiciones. Illi nimirum tota nos devotione oportet committere. V. Ut apud Christum eius patrociniis adiuvemur semper. Illi

    ARRAS 893

  • f. 498r. Beatus vir qui inventus est... V. Potuit enim, mode I Beatus vir qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecunie, ideo stabilita sunt bona illius in Domino. V. Potuit enim transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Ideo

    ARRAS 893

  • f. 499v. Beatus vir qui suffert, mode I Beatus vir qui suffert temptationem quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vite quam repromisit Deus diligentibus se.

    ARRAS 893

  • f. 337r. Benedicta tu, mode IV Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Ps. Domine, Dominus noster

    ARRAS 893

  • f. 97r. Benedictus Dominus Deus meus, mode VI Benedictus Dominus, Deus meus. Ps. Ipsum

    ARRAS 893

  • f. 96r. Benedictus Dominus in eternum, mode VI Benedictus Dominus in eternum. Ps. Misericordias

    ARRAS 893

  • f. 370r. Benedictus es... qui Benedicti, mode VII Benedictus es, Domine, qui Benedicti anime dum et celi confers gaudia glorificas terris membra, dum et specu quo latuit per te virtus emicuit.

    ARRAS 893

  • f. 91r. Benediximus vobis, mode VIII Benediximus vobis in nomine Domini. Ps. Sepe expugnaverunt

    ARRAS 893

  • f. 95v. Benefac Domine, mode VIII Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Ps. Ad te levavi

    ARRAS 893

  • f. 301r. Biduo vivens, mode I Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.

    ARRAS 893

  • f. 151v. Calicem salutaris , mode II Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Ps. Credidi

    ARRAS 893

  • f. 34r. Canite tuba, mode I Canite tuba in Syon quia prope est dies Domini, ecce veniet ad salvandum nos, alleluia, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 130r. Cantemus Domino... V. Currus pharaonis... V. Dominus quasi vir... V. Iste Deus, mode (VIII) Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare. Adiutor et protector factus est michi Dominus in salutem. V. Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius. Adiutor

    ARRAS 893

  • f. 74v. Caput draconis , mode VII Caput draconis salvator contrivit in Iordane flumine, ab eius potestate omnes eripuit.

    ARRAS 893

  • f. 326v. Christi virgo , mode I Christi virgo nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur.

    ARRAS 893

  • f. 493r. Cives apostolorum... V. In omnem... V. Audite... V. Potestas, mode (VII) Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes pacem, illuminantes patriam, dare pacem gentibus et liberare populum Domini. V. Audite preces supplicum vite eterne poscentes premia, qui fertis in dextris manipulos iusticie, quique gaudentes advenistis hodie. Portantes pacem. In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum.

    ARRAS 893

  • f. 212r. Cives mei, mode III Cives mei vermes sunt, cutis mea aruit, devorata caro, os meum putruit ; nimis factus sum in obprobrium mundo et iam non cognoscor ab amicis meis.

    ARRAS 893

  • f. 490r. Clamaverunt iusti, mode VII Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos.

    ARRAS 893

  • f. 92v. Clamavi , mode IV Clamavi et exaudivit me.

    ARRAS 893

  • f. 493v. Collocet eum Dominus, mode VIII Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Ps. Laudate pueri

    ARRAS 893

  • f. 37v. Completi sunt dies, mode VIII Completi sunt dies Marie ut pareret filium suum primogenitum.

    ARRAS 893

  • f. 142v. Conclusit vias meas... V. Factus sum... V. Omnes inimici mei, mode VIT Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est michi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit me amaritudine, deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me. Vide, Domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee. V. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Vide

    ARRAS 893

  • f. 302v. Confessor Dei Nicolaus... V. Erat enim, mode (I) Confessor Dei Nicholaus, nobilis progenie sed nobilior moribus, ab ipso puerili evo secutus Dominum, meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium. V. Erat enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera. Ab ipso

    ARRAS 893

  • f. 191v. Confirma hoc Deus, mode VIII Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Iherusalem, alleluia, alleluia. Ps. Dominus illuminatio

    ARRAS 893

  • f. 98r. Confitebor Domino , mode V Confitebor Domino nimis in ore meo. Ps. Paratum cor meum Ps. Deus laudem

    ARRAS 893

  • f. 145r. Confundantur qui me persecuntur, mode IV Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego, Domine Deus meus.

    ARRAS 893

  • f. 410v. Congaudendum est claritati tue, mode I Congaudendum est claritati tue, Christi confessor inclite, qui cum fratre clarissimo Iohanne dum desideras conregnare preciosum eius calicem delegisti bibere, o beate Iacobe, tue consortes glorie fac nos sancta intercessione.

    ARRAS 893

  • f. 219v. Congregati sunt... V. Disperge illos, mode (I) Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua, contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu, Deus noster. V. Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster Domine. Ut

    ARRAS 893

  • f. 31r. Consolamini consolamini, mode IIT Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.

    ARRAS 893

  • f. 490r. Constitues eos principes, mode VII Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine.

    ARRAS 893

  • f. 113v. Cor mundum, mode I Cor mundum crea in me, Deus, spiritum rectum innova in visceribus meis.

    ARRAS 893

  • f. 155r. Credo videre bona, mode IV Credo videre bona in terra viventium. Ps. Dominus illuminatio

    ARRAS 893

  • f. 325r. Cuius pulchritudinem, mode II Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli servo fidem. Ps. Eructavit

    ARRAS 893

  • f. 168v. Cum esset sero die illo, mode IV Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clause ubi erant discipuli congregati, stetit Ihesus in medio et dixit eis : Pax vobis, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 336v. Cum inducerent, mode I Cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit Deum dicens : Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace.

    ARRAS 893

  • f. 441r. Cum iocunditate, mode VII Cum iocunditate nativitatem beate Marie celebremus ut ipsa pronobis intercedat ad Dominum Deum nostrum.

    ARRAS 893

  • f. 188v. Cum venerit paraclitus, mode VIII Dum venerit paraclytus, spiritus veritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibet de me, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 186r. Cumque intuerentur, mode VIII Cumque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt : Alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 491r. Custodiebant testimonia, mode IV Custodiebant testimonia eius et precepta eius, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 27v. Da mercedem Domine, mode IV Da mercedem, Domine, sustinentibus te ut prophete tui fideles inveniantur.

    ARRAS 893

  • f. 209r. Da michi Domine... V. Mitte... V. Domine pater, mode (I) Da michi, Domine, sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuis sum ego et filius ancille tue. V. Mitte illam de sede magnitudinis tue ut mecum sit et mecum laboret. Quoniam servus

    ARRAS 893

  • f. 432v. Da michi in disco, mode IV Da mihi in disco caput Iohannis Baptiste, et contristatus est rex propter iusiurandum.

    ARRAS 893

  • f. 92v. De profundis clamavi, mode VIII De profundis clamavi ad te, Domine. Ps.Ipsum

    ARRAS 893

  • f. 13r. Deo nostro iocunda sit, mode VIII Deo nostro iocunda sit laudatio.

    ARRAS 893

  • f. 424r. Descendi in ortum nucum, mode VII Descendi in ortum meum ut viderem poma convallis et inspicerem si floruissent vinee et germinassent mala punica ; revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Ps.Cantate .I.

    ARRAS 893

  • f. 141v. Desiderio desideravi, mode IV Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.

    ARRAS 893

  • f. 497v. Desiderium anime eius... V. Posuisti... V. Quoniam prevenisti... V. Vitam petiit, mode (IV) Desiderium anime eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti fraudasti eum. V.Vitam petiit a te, tribuisti ei, Domine. Et voluntate

    ARRAS 893

  • f. 203r. Deus omnium... V. Dominus qui eripuit me, mode (I) Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordie sue. V.Dominus qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberavit me. Et

    ARRAS 893

  • f. 86r. Deus qui sedes... V. Tibi enim, mode (IV) Deus, qui sedes super thronum et iudicas equitatem, esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem et dolorem consideras. V.Tibi enim, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quia

    ARRAS 893

  • f. 38r. Diffusa est gratia , mode I Diffusa est gratia in labiis tuis, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum. Ps.Eructavit

    ARRAS 893

  • f. 191v. Disciplinam... V. Spiritus Domini... V. Repentino, mode (VIII) Disciplinam et sapientiam docuit eos Dominus, alleluia, firmavit in illis gratiam spiritus sancti et intellectu implevit corda eorum, alleluia, alleluia. V. Repentino namque sonitu, spiritus sanctus super eos venit. Et intellectu

    ARRAS 893

  • f. 477v. Dixerunt discipuli... V. Scimus quidem, mode (IIT) Dixerunt discipuli ad beatum Martinum : Cur nos, pater, deseris ? aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces. V.Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva tibi sunt tua premia nec dilata minuentur, nostri potius miserere quos deseris. Invadent

    ARRAS 893

  • f. 89r. Dixit Dominus Domino meo, mode VII Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis. Ps. Ipsum

    ARRAS 893

  • f. 432v. Domine mi rex, mode III Domine mi rex, da michi in disco caput Iohannis Baptiste.

    ARRAS 893

  • f. 95v. Domine probasti me, mode III Domine, probasti me et cognovisti me.

    ARRAS 893

  • f. 52r. Domine suscipe me, mode IV Domine, suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me, aperi michi ianuam vite et perduc me ad convivium epularum tuarum. Tu es enim Christus, filius Dei vivi, qui precepto patris mundum salvasti, tibi gratias referimus per infinita seculorum secula.

    ARRAS 893

  • f. 14v. Dominus defensor vite mee, mode I Dominus, defensor vite mee. Ps. Dominus, illuminatio

    ARRAS 893

  • f. 85v. Dominus regit me , mode IV Dominus regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocavit. Ps. Ipsum Ps. Domini est terra

    ARRAS 893

  • f. 114r. Ductus est Ihesus in desertum, mode I Ductus est Ihesus in desertum a spiritu ut temptaretur a diabolo, et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    ARRAS 893

  • f. 486v. Dum aurora nocti finem daret, mode I Dum aurora finem daret, beata Cecilia dixit : Eya, milites Christi, abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis, alleluia, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 490v. Dum steteritis… V. Non enim… V. Cum autem, mode (III) Dum steteritis ante reges et presides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. V. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Dabitur

    ARRAS 893

  • f. 236r. Dum transiret Dominus, mode V Dum transiret Dominus per medios fines Tyri, surdos fecit audire et mutos loqui.

    ARRAS 893

  • f. 160v. Dum transisset sabbatum...V. Et valde mane , mode (IV) Dum transisset sabbatum, Maria Magdalena et Maria Iacobi et Salomee emerunt aromata, ut venientes ungerent Ihesum, alleluia, alleluia. V. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. Ut venientes

    ARRAS 893

  • f. 037v. Ecce completa sunt , mode VIII Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine Maria.

    ARRAS 893

  • f. 385r. Ecce crucem Domini, mode I Ecce crucem Domini, fugite partes adverse, vicit leo de tribu Iuda, radix David, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 29r. Ecce Deus meus, mode VIII Ecce Deus meus et honorabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum. Ps. Cantemus

    ARRAS 893

  • f. 34v. Ecce Deus noster, mode VIII Ecce Deus noster, expectavimus eum et salvabit nos, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 20v. Ecce dies veniunt... V. In diebus illis, mode (VIII) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iuditium et iusticiam in terra, et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus iustus noster. V. In diebus illis salvabitur Iuda et Israel habitabit confidenter. Et hoc est

    ARRAS 893

  • f. 16v. Ecce Dominus veniet, mode V Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 448r. Ecce ego Iohannes, mode I Ecce ego Iohannes vidi hostium apertum in celo, et ecce sedes posita erat in eo, et in medio sedis et in circuitu eius quatuor animalia plena oculis ante et retro, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum.

    ARRAS 893

  • f. 493v. Ecce ego mitto vos , mode (I) Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, dicit Dominus, estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe.

    ARRAS 893

  • f. 21v. Ecce in nubibus, mode I Ecce in nubibus celi Dominus veniet in potestate magna, alleluia. Ps. Miserere

    ARRAS 893

  • f. 65r. Ecce Maria genuit, mode V Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Iohannes vidit et exclamavit dicens : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 374r. Ecce nomen Domini, mode I Ecce nomen Domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum. Cant. Domini est terra

    ARRAS 893

  • f. 114r. Ecce nunc tempus acceptabile, mode VIII Ecce nunc tempus acceptabile, ecce dies salutis, in his ergo diebus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in ieiuniis et vigiliis et in caritate non ficta.

    ARRAS 893

  • f. 510r. Ecce sacerdos magnus, mode VII Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

    ARRAS 893

  • f. 423r. Ecce tu pulchra es, mode I Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Ps. Domine, Dominus noster

    ARRAS 893

  • f. 27r. Ecce veniet Dominus, mode IV Ecce veniet Dominus princeps regum terre, beati qui parati sunt occurrere illi. Ps. Miserere

    ARRAS 893

  • f. 510v. Ecce vere Israhelita, mode I Ecce vere Ysrahelyta in quo dolus non est.

    ARRAS 893

  • f. 49v. Ecce video celos apertos, mode IV Ecce video celos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei.

    ARRAS 893

  • f. 149r. Ecce vidimus eum... V. Vere languores nostros, mode (V) Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est. Hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, cuius livore sanati sumus. V. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Cuius

    ARRAS 893

  • f. 30r. Ego autem ad Dominum, mode IV Ego autem ad Dominum aspiciam et exspectabo Deum, salvatorem meum.

    ARRAS 893

  • f. 160r. Ego dormivi, mode VIII Ego dormivi et sompnum cepi et exsurrexi quia Dominus suscepit me, alleluia, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 157v. Ego sum qui sum , mode II Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis, sed in lege Domini voluntas mea est, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 449r. Electi sunt in Christo, mode VII Electi sunt in Christo ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate. Ps. Confitebimur

    ARRAS 893

  • f. . Elevamini, porte eternales, mode V Elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Ps. Domini est terra

    ARRAS 893

  • f. 183r. Elevata est magnificentia tua, mode IV Elevata est magnificentia tua super celos, Deus, alleluia. Ps. Domine, Dominus noster

    ARRAS 893

  • f. 183r. Elevatis manibus, mode IV Elevatis manibus benedixit eis et ferebatur in celum, alleluia. Ps. Domini est terra

    ARRAS 893

  • f. 391v. Elizabeth Zacharie, mode III Elyzabeth Zacharie magnum virum genuit, Iohannem Baptismam, precursorem Domini. Ps. Dominus regnavit

    ARRAS 893

  • f. 111r. Emendemus in melius... V. Peccavimus... V. Adiuva nos...V. Converte nos Deus, mode (IIT) Emendemus in melius que ignoranter peccavimus, ne subito preoccupati die mortis, queramus spatium penitentie et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere quia peccavimus tibi. V. Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos. Attende

    ARRAS 893

  • f. 27v. Emitte agnum, Domine, mode IV Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti ad montem filie Syon. Ps. Iudica me, Deus

    ARRAS 893

  • f. 34v. Erunt prava in directa, mode I Erunt prava in directa et aspera in vias planas, veni, Domine, et noli tardare, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 200v. Ex quo omnia, mode V Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula.

    ARRAS 893

  • f. 43v. Exortum est in tenebris, mode VII Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Ps. Beatus vir

    ARRAS 893

  • f. 19r. Expectabo Dominum salvatorem meum, mode IV Expectabo Dominum salvatorem meum et prestolabor eum dum prope est, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 31r. Expectetur sicut pluvia, mode IV Expectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendat super nos sicut ros Deus noster.

    ARRAS 893

  • f. 146r. Faciem meam non averti, mode IV Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Ps. Miserere

    ARRAS 893

  • f. 42v. Facta est cum angelo, mode VII Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 120v. Factus est adiutor meus, mode I Factus es adiutor meus, Deus meus.

    ARRAS 893

  • f. 190v. Factus est repente, mode VIII Factus est repente de celo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia. Ps. Domine, in virtute

    ARRAS 893

  • f. 156r. Factus sum sicut homo, mode IV Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Ps. Domine, Deus

    ARRAS 893

  • f. 423r. Favus distillans, mode III Favus distillans labia tua, sponsa, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Ps. Domini est terra

    ARRAS 893

  • f. 89r. Fidelia omnia mandata, mode IV Fidelia omnia mandata eius confirmata in seculum seculi. Ps. Confitebor

    ARRAS 893

  • f. 380r. Filie Iherusalem… V. Quoniam confortavit… V. Induit eos Dominus, mode (VII) Filie Iherusalem, venite et videte martyres cum corona qua coronavit eos Dominus in die sollempnitatis et leticie, alleluia. V. Quoniam confortavit seras portatum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Alleluia

    ARRAS 893

  • f. 423r. Fons ortorum , mode V Fons ortorum, puteus aquarum viventium que fluunt impetu de Lybano. Ps. Deus noster refugium

    ARRAS 893

  • f. 193v. Fontes et omnia, mode I Fontes et omnia que moventur in aquis, ymnum dicite Deo, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 99r. Formavit igitur Dominus... V. In principio... V. Igitur perfecti sunt... V. Et creavit... V. Plantaverat, mode (VIII) Formavit igitur Dominus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem. V. In principio fecit Deus celum et terram et creavit in ea hominem. Et factus

    ARRAS 893

  • f. 492r. Fuerunt sine querela... V. Tradiderunt... V. Tanquam aurum, mode (II) Fuerunt sine querela ante Dominum et ab invicem non sunt separati, calicem Domini biberunt et amici Dei facti sunt. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplitia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Calicem

    ARRAS 893

  • f. 338r. Gaude Maria virgo, mode IV Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti in universo mundo. Ps. Dominus regnavit, irascantur

    ARRAS 893

  • f. 339v. Gaude Maria virgo... V. Gabrielem... PROSA Inviolata, mode (VIT) Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti que Gabrielis archangeli dictis credidisti, dum virgo Deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti. V. Gabrielem archangelum scimus divinitus te esse affatum, uterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum ; erubescat Iudeus infelix qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo

    ARRAS 893

  • f. 42v. Genuit puerpera, mode II Genuit puerpera regem, cui nomen eternum, et gaudium matris habens cum virginitate pudoris, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 65r. Germinavit radix Iesse, mode I Germinavit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, virgo peperit salvatorem, te laudamus, Deus noster.

    ARRAS 893

  • f. 498v. Gloria et honore coronasti... V. Quoniam, mode (VII) Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti sub pedibus eius. V. Quoniam prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Omnia

    ARRAS 893

  • f. 43r. Gloria in excelsis Deo, mode VIII Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 198r. Gloria laudis resonet , mode III Gloria laudis resonet ab ore omnium patri geniteque proli, spiritus sancti pariter resultet laude perhenni. Ps. Laudate

    ARRAS 893

  • f. 363r. Gloriosa sanctissimi, mode I Gloriosa sanctissimi Sollempnia Gregorii Toto orbe catholica Suscipiat ecclesia, Cuius doctrina aurea Per mundi splendet climata, Quam meritis et precibus Christo commendet, quesumus.

    ARRAS 893

  • f. 208v. Gyrum celi... V. Ego in altissimis, mode (VIT) Gyrum celi circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi, in omnem gentem et in omnem populum primatum tenui, superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. V. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columpna nubis. Superborum

    ARRAS 893

  • f. 471v. Hec est generatio, mode III Hec est generatio querentium Dominum, querentium faciem Dei Iacob. Ps. Domini est terra

    ARRAS 893

  • f. 337r. Hec est que nescivit, mode III Hec est que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ps. Domini est terra

    ARRAS 893

  • f. 385r. Helena Constantini mater, mode VII Helena, Constantini mater, Iherosolimam petit, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 38v. Hodie nobis... V. Gloria in excelsis, mode (V) Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est, ut hominem perditum ad regna celestia revocaret, gaudet exercitus angelorum, quia salus eterna humano generi apparuit. V. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Quia salus

    ARRAS 893

  • f. 299r. Homo Dei ducebatur... V. Cumque carnifices... V. Factus est, mode (IIT) Homo Dei ducebatur ut crucifigerent eum, populus autem clamabat voce magna dicens : Innocens eius sanguis sine causa dampnavit. V. Cumque carnifices ducerent eum ut crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicentium. Innocens

    ARRAS 893

  • f. 448r. Ihesu Christi Domini gratia, mode III Ihesu Christi Domini gratia credentibus populis doctores et evvangeliste sunt in ministerio fidei missi. Ps. Eructavit

    ARRAS 893

  • f. 153v. Ihesum tradidit... V. Et ingressus... V. Adduxerunt, mode (VIT) Ihesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, ut videret finem. V. Adduxerunt autem eum ad Caypham principem sacerdotum ubi scribe et pharisei convenerant. Petrus

    ARRAS 893

  • f. 112r. Ihesus autem cum ieiunasset, mode I Ihesus autem, cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

    ARRAS 893

  • f. 67v. Illuminare, illuminare... V. Et ambulant... Tropus Splendor et lex, mode (V) Illuminare, illuminare, Iherusalem, venit lux tua et gloria Domini super te orta est. V. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Et gloria

    ARRAS 893

  • f. 98r. In domum Domini, mode IV In domum Domini letantes ibimus.

    ARRAS 893

  • f. 130v. In mari via tua… V. Illuxerunt… V. Transtulisti, mode (II) In mari via tua et semite tue in aquis multis, deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. V. Transtulisti illos Mare Rubrum et transvexisti per aquam nimiam. In manu

    ARRAS 893

  • f. 489v. In omnem terram, mode II In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum. Ps. Celi enarrant

    ARRAS 893

  • f. 136v. In te iactatus sum... V. Erue... V. Salva me, mode (II) In te iactatus sum ex utero, de ventre matris mee Deus meus es tu, ne discedas a me, quoniam tribulacio proxima est et non est qui adiuvet. V. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Quoniam

    ARRAS 893

  • f. 325r. Induit me Dominus... V. Tradidit... V. Induit me... V. Ornavit, mode (VIT) Induit me Dominus vestimento salutis et indumento leticie circumdedit me et tanquam sponsam decoravit me corona. V. Tradidit auribus meis inestimabiles margaritas et circumdedit me vernantibus atque choruscantibus gemmis. Et tanquam

    ARRAS 893

  • f. 144v. Ingrediente Domino… V. Cumque audissent... V. Ex ore, mode (II) Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebreorum pueri resurrectionem vite pronuntiantes, cum ramis palmarum osanna clamabant in excelsis. V. Cumque audissent quia Ihesus venit Iherosolimam, exierunt ei obviam. Cum ramis

    ARRAS 893

  • f. 391r. Inter natos mulierum... V. Fuit homo... V. Hic venit... PROSA Prepara Iohannes, mode (I) Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista, qui viam Domino preparavit in heremo. V. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine. Qui viam

    ARRAS 893

  • f. 185v. Ite in orbem... V. In nomine patris... V. Signa autem... V. In nomine meo... V. Euntes docete, mode (VI) Ite in orbem universum et predicate dicentes : Alleluia et qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, alleluia, alleluia, alleluia. V. Signa autem eos qui crediderint hec sequentur : in nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis. Et qui

    ARRAS 893

  • f. 33r. Iuravi dicit Dominus... V. Iuxta est... V. A solis ortu, mode (VIII) Iuravi, dicit Dominus, ut ultra iam non irascar super terram, montes enim et colles suscipient iusticiam meam, et testamentum pacis erit in Iherusalem. V. Iuxta est salus mea ut veniat, et iusticia mea ut reveletur. Montes

    ARRAS 893

  • f. 509r. Iustum deduxit Dominus... V. Magnificavit eum..., mode (VII) Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus suis. V. Magnificavit eum in conspectu regum, et dedit illi coronam glorie. Honestavit

    ARRAS 893

  • f. 101v. Laudate Dominum de celis, mode I Laudate Dominum de celis.

    ARRAS 893

  • f. 421r. Laurentius bonum opus, mode VIII Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminavit.

    ARRAS 893

  • f. 198r. Laus et perhennis gloria, mode II Laus et perhennis gloria Deo patri et filio sancto simul paraclyto in secula seculorum. Ps. Lauda anima

    ARRAS 893

  • f. 139r. Lazarus amicus noster, mode I Lazarus, amicus noster, dormit ; eamus et a sompno excitemus eum.

    ARRAS 893

  • f. 37r. Levate capita vestra, mode I Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.

    ARRAS 893

  • 252r. Libera me Domine, mode (II) Libera me, Domine, de morte eterna in die illa tremenda ; quando celi movendi sunt et terra ; dum veneris iudicare seculum per ignem.

    ARRAS 893

  • f. 193v. Loquebantur variis linguis, mode VII Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei, alleluia, alleluia, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 491r. Lux orta est, mode VI Lux orta est iusto, alleluia, rectis corde leticia, alleluia. Ps. Dominus regnavit .I.

    ARRAS 893

  • f. 71r. Magi videntes stellam, mode VIII Magi videntes stellam dixerunt ad invicem : Hoc signum magni regis est, eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera, aurum, thus et myrram.

    ARRAS 893

  • f. 65r. Magnum hereditatis mysterium, mode IIT Magnum hereditatis mysterium, templum Dei factum est uterus nesciens virum, non est pollutus ex ea carnem assumens, omnes gentes venient dicentes : Gloria tibi, Domine.

    ARRAS 893

  • f. 335r. Magnus sanctus Paulus... V. A Christo... V. Saulus... V. Gratiam... V. In regeneratione, mode (I) Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. In regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue. Qui

    ARRAS 893

  • f. 332v. Magnus sanctus Paulus... V. In regeneratione, mode VIII Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere. V. In regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue. Ps. Exaudi, Deus, deprecationem

    ARRAS 893

  • f. 159r. Malos male perdet... qui reddunt ei, mode VI Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

    ARRAS 893

  • f. 70v. Maria et flumina, mode IV Maria et flumina, benedicite Domino, ymnum dicite, fontes, Domino, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 109v. Me etenim de die in diem, mode II Me etenim de die in diem querunt, et scire vias meas volunt.

    ARRAS 893

  • f. 517r. Media nocte clamor, mode IV Media nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

    ARRAS 893

  • f. 90r. Miserere mei Deus, mode VI Miserere mei, Deus. Ps. Ipsum

    ARRAS 893

  • f. 168v. Mitte manum tuam, mode VIII Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 440v. Nativitas tua... V. Ave... V. Benedicta... V. Felix... V. Dignum, mode (I) Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annuntiavit universo mundo ; ex te enim ortus est sol iusticie, Christus Deus noster, exsolvens maledictionem dedit benedictionem et, confundens mortem, donavit nobis vitam sempiternam. V. Felix namque es, que sola et genitricis dignitatem obtinuisti, et virginalem pudicitiam non amisisti. Ex te

    ARRAS 893

  • f. 91r. Nos qui vivimus, mode (RE) Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Ps. In exitu

    ARRAS 893

  • f. 485r. Nos scientes sanctum nomen, mode IV Nos scientes sanctum nomen, omnino negare non possumus. Ps. Magnus Dominus

    ARRAS 893

  • f. 64v. O admirabile commercium, mode VI O admirabile commercium ! creator generis humani, animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est ; et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.

    ARRAS 893

  • f. 366r. O pastor apostolice Gregori... V. Memor esto, mode (III) O pastor apostolice, Gregori beatissime, Tuo posce precamine Incrementum ecclesie, Tuo rigate dogmate Ac defensate opere. V. Memor esto congregationis catholice et dextera Dei plantate vinee. Tuo. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Tuo rigate

    ARRAS 893

  • f. 63v. Orietur diebus Domini, mode III Orietur diebus Domini habundantia pacis et dominabitur. Ps. Deus iudicium

    ARRAS 893

  • f. 140v. Oves mee, mode IV Oves mee vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas.

    ARRAS 893

  • f. 42v. Parvulus filius hodie natus est, mode VIII Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur Deus fortis, alleluia, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 48r. Patefacte sunt... V. Vidit... V. Mortem... V. Positis..., mode (II) Patefacte sunt ianue celi Christi martyri beato Stephano, qui in numero martyrum inventus est primus, et ideo triumphat in celis coronatus. V. Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit salvatori. Et ideo

    ARRAS 893

  • f. 139r. Popule meus quid feci tibi, mode IV Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui ? responde michi.

    ARRAS 893

  • f. 338r. Post partum virgo inviolata, mode IV Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix, intercede pro nobis. Ps. Cantate .II.

    ARRAS 893

  • f. 154r. Posuerunt super caput eius, mode I Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam : Ihesus Nazarenus, rex Iudeorum.

    ARRAS 893

  • f. 27r. Prius ad Syon, mode VII Prius ad Syon dicet : Assum et in Iherusalem evangelistam dabo.

    ARRAS 893

  • f. 154r. Proprio filio suo, mode V Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ps. Miserere

    ARRAS 893

  • f. 30r. Propter Syon non tacebo, mode IV Propter Syon non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius.

    ARRAS 893

  • f. 338r. Pulchra es et decora, mode I Pulchra es et decora, filia Iherusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Ps. Cantate .I.

    ARRAS 893

  • f. 439r. Quando nata est virgo, mode III Quando nata es virgo sacratissima, tunc illuminatus est mundus, stirps beata, radix sancta, et benedictus fructus tuus. Ps. Dominus regnavit .II.

    ARRAS 893

  • f. 64v. Quando natus es, mode III Quando natus es ineffabiliter ex virgine, tunc implete sunt scripture : Sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum, te laudamus, Deus noster.

    ARRAS 893

  • f. 50v. Quasi unus, Quasi unus de paradysi fluminibus, evvangelista Iohannes verbi Dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit. Ps. Eructavit

    ARRAS 893

  • f. 63r. Qui de terra est, mode III Qui de terra est de terra loquitur, qui de celo venit super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur et testimonium eius nemo accepit, qui autem acceperit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.

    ARRAS 893

  • f. 89v. Rectos decet collaudatio, mode I Rectos decet collaudatio. Ps. Exultate Ps. Benedicam

    ARRAS 893

  • f. 43v. Redemptionem misit Dominus , mode VII Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in eternum testamentum suum. Ps. Confitebor

    ARRAS 893

  • f. 506v. Regem confessorum, mode IV Regem confessorum Dominum, venite, adoremus. Ps. Venite

    ARRAS 893

  • f. 67r. Reges Tharsis, mode I Reges Tharsis et insule munera offerent regi Domino. Ps. Deus iudicium

    ARRAS 893

  • f. 114r. Reliquit eum temptator, mode III Reliquit eum temptator et accesserunt angeli et ministrabant ei.

    ARRAS 893

  • f. 191r. Repleti sunt omnes... V. Loquebantur... V. Nonne ecce, mode (IIT) Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, et convenit multitudo dicentium : Alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei. Et convenit

    ARRAS 893

  • f. 202v. Rex autem David, Rex autem David, cooperto capite incedens, lugebat filium dicens : Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis michi det ut ego moriar pro te fili mi Absalon ?

    ARRAS 893

  • f. 36v. Rex pacificus, mode VIII Rex pacificus magnificatus est, cuius vultum desiderat universa terra.

    ARRAS 893

  • f. 65r. Rubum quem viderat, mode IV Rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, Dei genitrix, intercede pro nobis.

    ARRAS 893

  • f. 422r. Salve regina misericordie, mode I Salve regina misericordie, vita dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exules fili Eve, ad te suspiramus, gementes et flentes, in hac lacrimarum valle. Eya ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos, ad nos converte. Et Ihesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Maria.

    ARRAS 893

  • f. 090r. Sana Domine animam meam , mode II Sana, Domine, animam meam quia peccavi tibi. Ps. Beatus qui intelligit Ps. Quemadmodum

    ARRAS 893

  • f. 40v. Sancta et immaculata... V. Benedicta tu, mode (IIT) Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio, quia quem celi capere non poterant, tuo gremio contulisti. V. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

    ARRAS 893

  • f. 356v. Sanctificavit Dominus, mode I Sanctificavit Dominus tabernaculum suum, hec est domus Dei in qua invocetur nomen eius de quo scriptum est : Erit nomen meum ibi, dicit Dominus.

    ARRAS 893

  • f. 212r. Si bona suscepimus... V. In omnibus hiis... V. Nudus egressus, mode (IIT) Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. V. Nudus egressus sum de utero matris mee, nudus revertar illuc. Dominus

    ARRAS 893

  • f. 517r. Simile est regnum celorum homini negotiatori, mode III Simile est regnum celorum homini negotiatori querenti bonas margaritas, inventa una preciosa dedit omnia sua et comparavit eam.

    ARRAS 893

  • f. 509v. Sint lumbi vestri precincti... V. Vigilate ergo, mode (I) Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. V. Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Et vos. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Et vos

    ARRAS 893

  • f. 360r. Solve iubente Deo... V. Quodcumque... V. Fac... V. Annue, mode (VII) Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, cathenas, qui facis ut pateant celestia regna beatis. V. Fac ut amor Christi et fratrum regat intima nostra, spesque fidesque pio virtutum flore perornet. Qui

    ARRAS 893

  • f. 66v. Stella ista, mode VII Stella ista sicut flamma choruscat et regem regum Deum demonstrat, Magi eam viderunt et regi munera obtulerunt.

    ARRAS 893

  • f. 425r. Super salutem... V. Paradisi... V. Exaltata es... V. Specie tua... V. Sola, mode (III) Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino et regina celorum vocari digna es, gaudent chori angelorum consortes et concives tui. V. Valde te oportet venerari que tam sancta et intacta est virgo. Gaudent

    ARRAS 893

  • f. 514v. Surge Aquilo et veni Auster, mode VII Surge Aquilo et veni Auster, perfla ortum meum et fluant aromata illius. Ps. Cantate .II.

    ARRAS 893

  • f. 23r. Syon renovaberis, mode IV Syon, renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te.

    ARRAS 893

  • f. 148r. Tanto tempore vobiscum eram, mode IV Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo, et non me tenuistis, modo flagellatum ducitis ad crucifigendum.

    ARRAS 893

  • f. 456v. Te sanctum Dominum... V. Cherubin quoque, mode (I) Te sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes : Te decet laus et honor, Domine. V. Cherubin quoque ac seraphyn sanctus proclamant et omnis celicus ordo testatur. Te decet. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Te

    ARRAS 893

  • f. 43v. Tecum principium , mode I Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ps. Dixit Dominus

    ARRAS 893

  • f. 153v. Tenebre facte sunt... V. Et velum... V. Cum ergo... V. Exclamans, mode (VII) Tenebre facte sunt dum crucifixissent Ihesum Iudei et circa horam nonam exclamavit Ihesus voce magna : Deus, Deus, ut quid me dereliquisti ? Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus ex militibus lancea latus eius perforavit et continuo exivit sanguis et aqua. V. Cum ergo accepisset acetum dixit : Consummatum est. Et inclinato

    ARRAS 893

  • f. 95r. Tibi soli peccavi, mode VIII Tibi soli peccavi, Domine, miserere mei. Ps. Miserere

    ARRAS 893

  • f. 422v. Tota pulchra es... favus distillans, mode I Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te ; favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata ; iam enim hyemps transiit, ymber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra : Surge, propera, amica mea ; veni de Lybano, veni, coronaberis.

    ARRAS 893

  • f. 361r. Tu es Petrus, mode VII Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

    ARRAS 893

  • f. 101r. Ubi est Abel... V. Maledicta terra... V. Maledictus eris, mode (VII) Ubi est Abel frater tuus ? dixit Dominus ad Caym. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego ? Et dixit ad eum : Quid fecisti ? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. V. Maledictus eris super terram que aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Ecce vox

    ARRAS 893

  • f. 19r. Veni Domine visitare, mode VII Veni, Domine, visitare nos in pace ut letemur coram te corde perfecto.

    ARRAS 893

  • f. 173v. Veniens a Libano... V. Speciosa... V. Favus distillans, mode (I) Veniens a Libano quam pulchra facta es, alleluia, et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia. V. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. Et odor

    ARRAS 893

  • f. 67r. Venit lumen tuum, mode I Venit lumen tuum, Iherusalem, et gloria Domini super te orta est et ambulabunt gentes in lumine tuo, alleluia.

    ARRAS 893

  • f. 89v. Venite exultemus Domino, mode (MI) Venite, exultemus Domino. Ps. Iubilemus Deo iubilemus ei.

    ARRAS 893

  • f. 124v. Videns Iacob, mode (VI) Videns Iacob vestimenta Ioseph, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit : fera pessima devoravit filium meum Ioseph. V.Tulerunt autem fratres Ioseph tunicam eius mittentes ad patrem quam cum agnovisset pater ait : Fera

    ARRAS 893

  • f. 178r. Viderunt te aque Deus... V. Illuxerunt coruscationes, mode (II) Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque et timuerunt ; multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluia, alleluia, alleluia. V. Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Multitudo

    ARRAS 893

  • f. 354v. Vidit Iacob scalam, mode VIII Vidit Iacob scalam, summitas eius celos tangebat et descendentes angelos et dixit : Vere locus iste sanctus est. Ps. Quam dilecta

    ARRAS 893

  • f. 483v. Virgo gloriosa, mode II Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione vacabat.

    ARRAS 893

  • f. 493r. Vos amici mei estis, mode I Vos, amici mei estis, si feceritis que precipio vobis, dicit Dominus.

    ARRAS 893

  • f. 148v. Zelus domus tue, mode VIII Zelus domus tue comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ps. Salvum me fac

    ARRAS 893